- VOTIVI Ludi
- VOTIVI Ludiapud Romanos, erant, qui a Magistratibus ad bellum ituris vovebantur, post res feliciter gestas, ac victoriam partam exhibendi. Atque hi introducebantur aut Sibyllinis versibus aut Augurum praeceptionibus, aut promissis Imperator. vel ante bellum, vel confectô bellô, hostibusque devictis. Cuiusmodi erant, quos Magnos cognominârunt, quod in honorem Iovis, quem Principem Deorum putabant, fierent: quorum mentio tum apud alios, tum inprimis apud Liv. Hic enim inter alia, l. 22. c. 10. scribit, an. Urb. Cond. 536. auctore Q. Fabiô Max. Dictatore, placandae Deum irae et victoriae de Carthaginensibus impetrandae gratiâ, ex libris Sibyllinis votos fuisse Ludos magnos, aeris trecentis, triginta tribus milib. trecentis triginta tribus triente: praeterea bubus Iovi 300. multis aliis Divis bubus albis atque coeteris hostiis etc. Qui quô modô voverentur, exponit Idem, l. 36. c. 2. Certâ deinde sorte SConsultum factum est, quod Populus Rom. eô tempore duellum iussisset, cum Rege Antiocho esse, ut eius rei causâ supplicationem impetrarent Consules: utique M. Acilius Consul Ludos magnos Iovi voveret, et dona ad omnia pulvinaria. Id votum in haec verba, praeeunte Publ. Liciniô Pontifice Max. Consul nuncupavit: Si duellum, quod cum Antiocho Rege Populus sumi iussit, id ex sententia S. P. Q. R. confectum erit, tum tibi Iuppiter Populus Rom. Ludos magnos dies 10. continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam Senatus decreverit. Quisquis Magistratus eos ludos, quando, ubique faxit, hi Ludi recte facti, donaque data recte sunto etc. Vovebantur quoque nonnumquam in quinquennium, ut apud eundem videre est, l. 27. et l. 30. Quod de M. Acilio modo dictum ex Livio, docet Iul. Caesar Scaliger, non tum primum Ludos illos fuisse votos, sed postquam ad Thrasymenum pugnatum est. Idem bellô Samniticô debellatô, Ludos eos Populum spectâsse coronatum: M. Crassum, suâ Aedilitate, coronas frondeas aureis bracteolis imitatum Populo donô dedisse, et Ludis Magnis, Graecô ritu victoribus palmas: itemque Populo ab Aedilibus epulum datum esse, addit. Poet. l. 1. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.